[270] EPISTOLA LXX.

Reverendo ac Venerabili Viro

M. BUCHONI MONTZIMA,

Praeposito apud S. Ioannem Trajecti,
Domino suo honorando.

Lovanium.

Cum hodie essem apud D. Praesidem, Reverende Domine Praeposite, allatae sunt ad eum literae, quas abs te venire, ex ipsa statim inscriptione indicavit, nec ullam moram interposuit, (tametsi alias occupatus) quin eas resignaret, & cum aviditate quadam, & animi alacritate legere institueret. Inter legendum animadverti vultum immutari, & postquam perlegisset, plus quam credibile est, ipsum apud animum affligi. Hac re vehementer commotus (nam laeta expectabam) nihil equidem percunctabar, nec sane is sum, qui alienis rebus unquam me immisceo; sed tamen, ut verum tibi fatear non potui animo meo sic imperare, quin pro summa mea observantia, quam D. Praesidi debeo, & pro amore, quem erga te gero, sollicitus esse ceperim ecquid fortasse esset, quod non recte se haberet. Haec dum cogito, ultro mihi D. Praeses nec sine magno dolore, tuas literas legit, de promotione excusata, addens illis alias priores, de eadem acceptata, quod summam illi dedit non solum admirationem, sed & animi aegritudinem, tum quidem propter inconstantiam, & spem quam de te conceperat, & in te uno collocarat deceptam, (sic enim dicebat) tum vero propter tot annorum in te formando, instituendo, & omnibus denique rebus ornando, labores ac sumptus perditos ac consumptos. Cui & hoc adjecit non sine magno nominis sui detrimento, supradictam promotionem tuam omitti posse, propterea quod jam a multo tempore publice eam & privatim significarit, & amicos ad eam rem passim invitarit, neque non D. HORSTIUM futurum tibi collegam, ejus certiorem fecerit, cum pluribus aliis, ac maxime quidem de te tuisque omnibus abdicandis & a familia sua abalienandis, quae nihil hic attinet commemorare. Haec audiens repressi me a dolore quantum potui, & bono animo D. Praesidem esse jussi; orans insuper ut in meliorem partem accipere & interpretari velit, nec dubitandum, quin si tua tibi constet voluntas, in potestate ipsius sis futurus, & quantum tuam virtutem novi, quod jubeat, facturus. Quid multa? Ita discessi ab eo, ut post omnia ad leniendum ejus animum, a me tentata, tamen persisteret in sententia, nec quicquam admitteret, quod ad iram minuendam pertineret. Id videns cum STINA & aliis amicis, qui tibi bene volunt, & salutem tuam commendatam habent, rem contuli, qui nihilo, certe non multo plus opis se habere ostenderunt, nec videre, quid consilii, aut auxilii sit ineundum. Denique huc ab omnibus reditum est, ut non alia ratione D. Praesidem placari posse censeant (si tamen placari poterit) quam si continuo ad promotionem te pares, eique rei certus dies dicatur. Qua de causa visum est, ut D. CORNELIUS, STYNA & frater tuus, cui jam misere & in summo moerore jacenti, domus interdicta est, clam se subducerent & ad te excurrerent. Quorum optimis monitis & consiliis; & meis, si admittis, exhortationibus, uti acquiescere velis, te per optimi & sanctissimi avunculi tui erga te amorem & per tot annos susceptum laborem, curam & sollicitudinem, perque tuam ipsius salutem qua de sola agitur, & tuorum fratrum ac sororum prosperitatem, quas in te uno periclitatur, majorem in modum etiam atque etiam oro, nec ut ullo modo omittas, iterum atque iterum & ter quaterque obtestor. Sic igitur facies & valebis, & me totum tuum esse tibi persuadeas. Bruxellae VII. Maji. MDLXIV.

T. D. deditissimus

IOACH. HOPPERUS.